Latin · ~4 min
2.2.26 to 2.2.28
Columella, Res Rustica 2.2.26-28
Not analysed yet
boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet. Voce potius quam verberibus terreat, ultimaque sint opus recusantibus remedia plagae. Numquam stimulo lacessat iuvencum, quae res taetricum calcitrosumque eum reddit, non numquam tamen admoneat flagello. Sed nec in media parte versurae consistat detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos agilius enitatur. Sulcum autem ducere longiorem quam pedum centum viginti contrarium pecori est, quoniam plus aequo fatigatur ubi hunc modum excessit. Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant, si adsidue stringuntur,et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt. Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur et praefractas stirpes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.