Latin · ~2 min
2.21.1 to 2.21.2
Columella, Res Rustica 2.21.1-2
Not analysed yet
Sed eum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerunt, nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quae feriis facere quaeque non facere debeant. Sunt enim, ut ait poeta, quae festis exercere diebus Fas et iura sinunt:rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti praetendere saepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres Balantumque gregem fluvio mersare salubri. Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; vetant quoque lanarum causa lavarioves nisi si propter medicinam. Vergilius quod liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit "fluvio mersare salubri," id est salutari; sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare.