Latin · ~3 min
2.21.4 to 2.21.6
Columella, Res Rustica 2.21.4-6
Not analysed yet
ac ne vindemiam quidem cogi per religiones pontificum feriis licet nec ovis tondere, nisi si catulo feceris. Defrutum quoque facere et vinum defrutare licet. Uvas itemque olivas conditu legere licet. Pellibus oves vestiri non licet. In horto quicquid holerum causa facias, omnelicet. Feriispublicishominem mortuum sepeliri non licet. M. Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas esse ferias ait, idemque boves permittit coniungere lignorum et frumentorum advehendorum causa. Nos apud pontifices legimus feriis tantum denicalibus mulos iungere non licere, ceteris licere. Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, morem priscis usurpatum. Nec ego abnuo docendi curam, sed differo in eum librum, quem componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam praescripsero. Finem interim praesentis disputationis faciam dicturus exordio sequente, quae de vineis arbustisque prodidere veteres auctores quaeque ipse mox comperi.