Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 4
Columella, Res Rustica 2.4.5
Not analysed yet
Quod cum accidit, nihil prohibet quo minus mense Iulio vervacta subigantur. Sed quandoque arabitur, observabimus ne lutosus ager tractetur neve exiguis nimbis semimadidus, quam terram rustici variam cariosamque appellant; ea est cum post longas siccitates levis pluvia superiorem partem glaebarum madefecit, inferiorem non attigit. Nam quae limosa versantur arva, toto anno desinunt posse tractari nec sunt habilia sementi aut occationi aut sationi; at rursus, quae varia subacta sunt, continuo triennio sterilitate adficiuntur.