Latin · ~2 min
2.4.9 to 2.4.10
Columella, Res Rustica 2.4.9-10
Not analysed yet
Colles pinguis soli peracta satione trimestriummense Martio, si vero tepor caeli siccitasque regionis suade- bit, Februario statim proscindendi sunt. Deinde ab Aprile medio usque in solstitium iterandi, tertiandique Septembri circa aequinoctium; ac totidem operis, quot uliginosi campi, excolitur iugerum talis agri. Sed in arando maxime est observandum, semper ut transversus mons sulcetur. Nam hac ratione difficultas acclivitatis infringitur, laborque pecudum et hominum commodissime sic minuitur. Paulum tamen, quotiensque iterabitur, modo in elatiora, modo in depressiora clivi obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramquepartem rescindamus nec eodem vestigio terram moliamur.