Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 7
Columella, Res Rustica 2.7
Not analysed yet
Leguminum genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, pisum, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum,2 sesama, lupinum, linum etiam et hordeum, quia ex eo tisana 3 est. Item pabulorum optima sunt Medica et faenum Graecum nec minus vicia; proxima deinde cicera et ervum et farrago, quae est ex hordeo. Sed de his prius disseremus quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti quo monemur ut locis frigidis novissime, tepidis celerius, calidis ocissime metamus. Nunc autem proinde ac si temperatae regioni praecepta dabimus.