Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 8
Columella, Res Rustica 2.8.2
Not analysed yet
Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal. Octobris; propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora. Sic enim servant prudentes agricolae, ut quindecim diebus prius quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam neque arent neque vitem aut arborem putent. Nos quoque non abnuimus in agro temperato et minime umido sementem sic fieri debere;