Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 8
Columella, Res Rustica 2.8.4
Not analysed yet
quod ego, si tempestive competat, magis conducere agricolae non dubito. Sed si, quod evenit non numquam, seri sunt imbres, quamvis sitienti solo recte semen committitur; idque etiam in quibusdam provinciis, ubi status talis caeli est, usurpatur. Nam quod sicco solo ingestum et inoccatum est, proinde ac si repositum in horreo non corrumpitur; atque ubi venit imber, multorum dierum sementis uno die surgit.