Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 1
Columella, Res Rustica 3.1.2
Not analysed yet
multae etiam nostra manu satae procedunt. Sed quae non ope humana gignuntur, silvestres ac ferae, sui cuiusque ingenii poma vel semina gerunt; at quibus labor adhibetur, magis aptae sunt frugibus. De eo igitur prius genere dicendum est quod nobis alimenta praebet. Idque tripertito dividitur. Nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea; vel frutex, ut palma campestris; vel tertium quiddam quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus,