Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 1
Columella, Res Rustica 3.1.4
Not analysed yet
Tum sola maxime utramque patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido, vel aestuoso procellosoque. Refert tamen cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas. Neque enim omni caelo solove cultus idem, neque est unum stirpis eius genus: quodque praecipuum est ex omnibus non facile dictu est, cum suum cuique regioni magis aut minus aptum esse doceat usus.