Latin
Book 3, Chapter 10
Columella, Res Rustica 3.10.12
Not analysed yet
Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu gravida sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quae fructibus vidua sunt, legerimus, umbrae scilicet non vindemiae laboraverimus. Quid ergo est? Cur quamvis non sit e duro pampinus sed e tenero natus, si tamen orbus est, etiam in futurum quasi sterilis damnatur a nobis? Modo enim disputatio nostra colligebat unicuique corporis parti proprium esse attributum officium, quod scilicet ei convenit;