Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 10
Columella, Res Rustica 3.10.15
Not analysed yet
Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,spadones appellant; quod non facerent, nisi suspicarentur inhabiles frugibus. Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non tulissent, quamquam et hos ipsos sciam non in totum sterilitate affectos. Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro processerint,tempore anni sequentis adquirere fecunditatem, et ideo in resecem summitti,