Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 10
Columella, Res Rustica 3.10.5
Not analysed yet
alimentis quam prius, cum esset in egeno. Itaque custodiemus ut e praedictis locis, quos umeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen quae attulisse fructum antea animadverterimus. Nam si fetu vacua sint, quamvis laudabilem partem vitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo. Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt quotuvas sarmentum habuerit, dum et ex vite fertili legatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium vocant.