Latin · ~1 min
Book 3, Chapter 11
Columella, Res Rustica 3.11.8
Not analysed yet
ut mea quoque fert opinio, vineis amicus etiam silex, cuisuperpositum est modicum terrenum, quia frigidus et tenax umoris per ortum caniculae non patitur sitire radices. Hyginus quidem secutus Tremelium praecipue montium ima, quae a verticibus defluentem humum receperint,vel etiam valles quae fluminum alluvie et inundationibus concreverint, aptas esse vineis adseverat, me non dissentiente.