Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 12
Columella, Res Rustica 3.12.1
Not analysed yet
Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus6 Iuli Graecini conscriptam velut formulam, ad quam posita est aestimatio terrae 7 vinealis. Idem enim Graecinus sic ait: Esse aliquam terram calidam vel frigidam, umidam vel siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram; sed neque nimium calidum solum posse tolerare vitem, quia inurat, neque praegelidum, quoniam velut stupentes et congelatas radices nimio frigore moveri non sinat; quae tum demum se promunt, cum modico tepore