Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 13
Columella, Res Rustica 3.13.10
Not analysed yet
donec altitudinis mensuram datam ceperit. Tum per omne spatium gradus aequaliter movenda linea est; obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur quae coepta est in summo. Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegatur.