Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 13
Columella, Res Rustica 3.13.12
Not analysed yet
Nam duas regulas eius latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X decussavimus, atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret; deinde transversae, quae est in latere, virgulae fabrilem libellam superposuimus. Sic compositum organum cum in sulcum demissum est, litem domini et conductoris sine iniuria diducit.