Latin · ~4 min
Book 3, Chapter 16
Columella, Res Rustica 3.16
Not analysed yet
Exigue umidum pastinatum sationi convenit; melius tamen vel arido quam lutoso semen committitur. Idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scrobis completur. 6 Coaequato deinceps7 pastinato malleolus ordinariis vitibus interserendus; 8 eumque sat erit medio spatio, quod vacat inter vites, per unam lineam depangere. Sic enim melius et ipse convalescet,et ordinariis seminibus modice vacuum solum ad culturam praebcbitur. In eadem deinde linea, in qua viviradix obtinebit ordinem suum, praesidii causa, quorum ex numero propagaripossit in locum demortuae vitis, quinque malleoli pangendi sunt per spatium pedale; isque pes ita medio interordinio sumitur ut ab utraque vite paribus intervallis distet. Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sedecim milia. Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quae virent, rarescunt.