# Res Rustica 3.2.10-15

Columella, Res Rustica, 3.2.10 to 3.2.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/res-rustica/3.2.10

que Amineae. Verum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahuntausterioris vini, sed aeque perennis. Duarum minor vulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit. Hilaris interaestivosFavonii flatus Austris adfligitur. Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimilem minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori germanae; quae tamen minor hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo, nam illam nisi praepingui non respondere iam dictum est. Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine. Sane boni vini, sed lenioris quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo propter pampini densitatem saepe parum recte deflorescit, eademque maturo fructu celeriter putrescit. Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminae non dissimilis, prima specie pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima,praeferenda etiam propriis virtutibus. Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur. Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam praeveniunt; quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae nuncupantur. Eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis adferunt. Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo sed et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres valenter sufferunt, celeriter deflorescunt, et ideo citiusmitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris. Nam quia minuti acini et durae cutis uvas habent, aestibus contrahuntur. Pinguique arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus et exilibus uvis praebere valet.

---

Columella, Res Rustica, ed. Harrison Boyd Ash, E.S. Forster, Edward H. Heffner, E. S. Forster. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0845/phi002/phi0845.phi002.perseus-lat3.xml.
