# Res Rustica 3.2.25-30

Columella, Res Rustica, 3.2.25 to 3.2.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/res-rustica/3.2.25

Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola commendantur: ut tres Helvenacae, quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur. Earum altera, quam Galliarum incolae marcum vocant, mediocris vini; et altera quam longam appellant, eandemque canam,sordidi vini nec tam largi quam ex numero uvarum prima specie promittit. Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit; atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert; quod frigora sustinet, dum tamen sine imbribus sit; quod non nullis locis etiam vinum eius in vetustatem diffunditur; quod praecipue sola macerrimum quoque solumfertilitate sua commendat. Ut Spionia dapsilis musto sed amplitudine magis uvarum quam numero fertilis, ut Horconia, ut Murgentina eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut Venucula eademque Scirpulaatque Sticula, ut nigra Fregellana, ut Merica, ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus copiosissima Arcelaca maior, a multis Argitis falso existimata. Nam has nuper mihi cognitas, Pergulanam dico et Irtiolam Fereolamque, non facile adseverem quo gradu habendae sint; quod etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate vini, quod adferunt, iudicare potui. Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilicaeque et Bituricae comparari possit, generositate vini Amineae. Multa praeterea genera sunt vitium, quarum nec numerum nec appellationes cum certa fide referre possumus. Neque enim,ut ait poeta, numero comprendere refert; Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere quammultae Zephyro turbenturharenae: quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria vitium genera, quae consuetudine sua denominant; quaedam etiam stirpes cum locis vocabula mutaverunt; quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dinosci non possint. Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinae nationes nominibus earum discrepant, variantque vocabula.

---

Columella, Res Rustica, ed. Harrison Boyd Ash, E.S. Forster, Edward H. Heffner, E. S. Forster. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0845/phi002/phi0845.phi002.perseus-lat3.xml.
