Latin
Book 3, Chapter 2
Columella, Res Rustica 3.2.31
Not analysed yet
Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,studiosos non demorari; sed illud in totum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum Marcus Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum nisi experimento,probatum. Atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseramus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non multum quod proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione