# Res Rustica 3.21.10

Columella, Res Rustica, Book 3, Chapter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/res-rustica/3.21.10

nec pariter vetus atque tempestivus fructus praecipiat vindemiam, cogitque pluris operas quandocumque pretio conducere. Iam et illud magnae dotis est, posse gustum cuiusque generis non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere, sive est ille Bituricus seu Basilicus seu Spionicus. Quae genera cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae quod repugnet perpetuitati,nobilitantur, neque enim post annos quindecim vel paulo plures deprehendi potestignobilitas in gustu; quoniam fere omne vinum eam qualitatem sortitum est ut vetustate acquirat bonitatem.

---

Columella, Res Rustica, ed. Harrison Boyd Ash, E.S. Forster, Edward H. Heffner, E. S. Forster. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0845/phi002/phi0845.phi002.perseus-lat3.xml.
