Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 21
Columella, Res Rustica 3.21.3
Not analysed yet
deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimis, hinc paribus Helvolae respondeant; illinc Arcelaca cursus, illinc Spioniae Basilicaeve convertant,quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto demittit ubera. Inter quae patre favente Libero fetis palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undiqueversicoloribuspomis gravidus collucet Autumnus.