Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 6
Columella, Res Rustica 3.6.2
Not analysed yet
ciuus pro- geniem studemus summittere, non tantum debet eo aestimari, quod uvas compluris exigit, potest enim trunci vastitate id accidere et frequentia palmitum; nec tamen eam feracem dixerim, cuius singulae uvae in singulis sarmentis conspiciuntur. Sed si per unumquemque pampinum maior numerus uvarum dependet; si ex singulis gemmis compluribus materiis cum fructu germinat; si denique etiam e duro virgam aliquibus racemis citat; si etiam nepotum fructugravida est; ea sine dubitatione ferax destinari debet legendo malleolo.