Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 7
Columella, Res Rustica 3.7.2
Not analysed yet
Nos quoque haec genera testimonio nostro non fraudamus,sunt enim largissimi vim; sed proposuimus docere vineas eius modi conserere, quae nec minus uberes fructus praedictis generibus adferant, et sint pretiosi saporis, velut Aminei, vel certe non procul ab eo gustu. Cui nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diversam esse opinionem, quae de Amineis inveterata longo iam tempore convaluit, tamquam natali et ingenita sterilitate laborantibus: