Latin · ~1 min
Book 3, Chapter 8
Columella, Res Rustica 3.8.5
Not analysed yet
hortos myrrha et croco. His tamen exemplis nimi- rum admonemur, curae mortalium obsequentissimam esse Italiam, quae paene totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre didicerit; quo minus addubitemus de eo fructu, qui velut indigena peculiarisque et vernaculus est huius soli. Neque enim dubium est Massici Surrentinique et Albani, atque Caecubi agri vites omnium, quas terra sustinet, nobilitate vini principes esse.