Latin · ~2 min
3.9.8 to 3.9.9
Columella, Res Rustica 3.9.8-9
Not analysed yet
Itaque de frigidis in frigida, de calidis in similia, de vineis in vineas transferemus. Magis tamen ex frigido statu stirps Aminea potest calidum sustinere, quam ex calido frigidum; quoniam cum omne vitis genus tum maxime praedictum naturaliter laetatur tepore potius quam frigore. Sed et qualitas soli plurimum iuvat, ut ex macro aut mediocri transducatur in melius. Nam quod adsuetum est pingui, nullo modo maciem terrae patitur, nisi saepius stercores. Atque haec de cura eligendi malleoli praecepimus; nunc illud proprie specialiter,ut non solum fecundissima vite, sed et vitis parte feracissima semina eligantur.