Latin · ~1 min
Book 4, Chapter 13
Columella, Res Rustica 4.13.2
Not analysed yet
Nam dum novella vinea est, quam mollissimo nectenda est; quia si viminibus salicis aut ulmi ligaveris, increscens vitis se ipsa praecidit. Optima est ergo genista, vel paludibus desectus iuncus, aut ulva; non pessime tamen in umbra siccata faciunt in hunc usum harundinum quoque folia.