Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 17
Columella, Res Rustica 4.17.6
Not analysed yet
Nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci,nisi et palmites adiunguntur. Quam tamen formam non omnes agricolae probaverunt; nam multi simplici ordine fuere contenti. Verum stabilior est vinea, et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque parte iugo divincta pari libramento velut ancoris quibusdam distenditur. Tum etiam per plura bracchia materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa,quam quae in simplici eantherio frequentibus palmitibus stipatur.