Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 22
Columella, Res Rustica 4.22.8
Not analysed yet
Altera ergo vinea fructuosis potius surculis inserenda erit, altera funditus exstirpanda et reserenda, si modo soli bonitas suadebit. Cuius cum vitio consenuit, nullo modo restituendam censemus. Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.