Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 24
Columella, Res Rustica 4.24.21
Not analysed yet
Nam post largos fructus parcendum est vitibus, et ideo anguste putandum; post exiguos, imperandum. Super cetera illud etiam censemus, ut duris tenuissimisque et acutissimis ferramentis totum istud opus exsequamur. Obtusa enim et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque minus operis efficit et plus laboris adfert vinitori; nam sive curvatur acies, quod accidit molli, sive tardius penetrat, quod evenit in retuso et crasso ferramento, maiore nisu est opus. Tum etiam plagae asperae atque inaequales vites lacerant; neque enim uno sed saepius repetito ictu res transigitur.