Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 24
Columella, Res Rustica 4.24.6
Not analysed yet
Neque est difficile mox adlevatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere. Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluvias arcet eiusmodi litura; propter quae celerius coalescit et fructum viridem conservat. Cortex quoque aridus fissusque per summa trunci dependens, corpore tenus delibrandus est; quod et melius vitis quasi sordibus liberata convalescit et minus vino faecis adfert. Iam vero muscus, qui more compedis crura vitium devincta comprimit, situque et veterno macerat, ferro destringendus et eradendus est.