Latin · ~5 min
4.27.2 to 4.27.5
Columella, Res Rustica 4.27.2-5
Not analysed yet
Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu deputet,umbras- que compescat, ac supervacuos pampinos deturbet; nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio quam putatio vitibus consulit. Nam illa quamvis multum iuvat, sauciat tamen et resecat; haec clementius sine vulnere medetur, et anni sequentis expeditiorem putationem facit. Tum etiam vitem minus cicatricosam reddit, quoniam id ex quo viride et tenerum decerptum est, celeriter consanescit. Super haec materiae, quae fructum habent, melius convalescunt, et uvae commodius insolatae percoquuntur. Quare prudentis est ac maxime callentis vinitoris aestimare ac dispicere quibus locis in annum debeat materias summittere; nec orbos tantum detrahere palmites, verum etiam frugiferos, si supra modum se numerus eorum profuderit; siquidem evenit ut quidam oculi trigeminis palmis egerminent, quibus binos detrahere oportet, quo commodius singulos alumnos educent. Est enim sapientis rustici reputare, num maiore fructu vitis se induerit, quam ut perferre eum possit. Itaque non solum frondem supervacuam volet decerpere, quod semper faciendum est, verum interdum partem aliquam fetus decutere, ut ubere suo gravatam vitem levet. Idque faciet variis de causis pampinator industrius, etiam si non erit maior fructus, quam ut maturescere queat;