Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 29
Columella, Res Rustica 4.29.17
Not analysed yet
Neque est ulla eius propagandi necessitas, si modo tam mediocris est crassitudo trunci ut incrementum insit iplagam possit contingere; nisi tamen vacuus locus demortui capitis vitem reposcit. Quod cum ita est, alter ex duobus surculis mergitur, alter eductus ad iugum in fructum summittitur. Neque inutile est ex ea vite, quam merseris, enascentes in arcu propaginis pampinos educare, quos possis mox, si ita competet,vel propagare vel ad fructum relinquere.