Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 3
Columella, Res Rustica 4.3.5
Not analysed yet
Novella vero, dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad ultimam redigitur maciem, et sic intabescit ut nullis deinceps impensis recreari possit. Igitur summa cura ponenda sunt quasi fundamenta, et ut membra infantium a primo statim die consitionis formanda; quod nisi fecerimus, omnis impensa in cassum reddat, nec praetermissa cuiusque rei tempestivitas revocari queat. Experto mihi crede, Silvine, bene positam vineam bonique generis et bono cultore numquam non cum magno faenore gratiam reddidisse.