Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 31
Columella, Res Rustica 4.31.2
Not analysed yet
Perticalis fere salix eundem agrum, quem viminalis, desiderat; melior tamen riguo provenit. Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum potius quam in lati- tudinem evocetur. Sic culta quarto demum anno caeditur. Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra duos pedes, ut e trunco fruticet et in bracchia velut humilis vinea disponatur; si tamen siccior fuerit ager, bima potius resecabitur.