Latin · ~3 min
4.33.1 to 4.33.2
Columella, Res Rustica 4.33.1-2
Not analysed yet
Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis vineis habilis. Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat. Ea pullam terram et resolutam desiderat; sabulonem umidum vel refractum tofum non respuit; opaco et septentrionali clivo laetatur; spissum solum et rubricosum reformidat. Seritur ab Novembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis. Nuces in ordinem semipedalibus; ordines autem quinum pedum spatiis dirimuntur. In altitudinem dodrantis castanea depressis sulcis committitur. Qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam complanentur, breves harundines ab latere castanearum panguntur, ut per hos sationis indices tutius fodi et runcari possint.