Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 8
Columella, Res Rustica 4.8.1
Not analysed yet
Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus, et Atticus, quos iure maxime nostra aetas probavit, ampliorem curam deposcit. Nam post Idus Octobris, prius quam frigora invadant,vitis ablaqueanda est. Quod opus adapertas ostendit aestivas radiculas, easque prudensagricola ferro decidit. Nam si passus est convalescere, inferiores deficiunt, atque evenit ut vinea summa parte terreni radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in modum aestuent ac vehementer sitire matrem Caniculae ortu cogant.