Latin · ~2 min
5.1.12 to 5.1.13
Columella, Res Rustica 5.1.12-13
Not analysed yet
Pars dimidia et tertia ped. viginti quattuor milia, hoc est dextans,in quo sunt scripula CCXL. Partes duae tertiaeet una quarta pedes viginti sex milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt seripula CCLXIV. Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as,in quo sunt scripula CCXXXXVIII. Iugeri autem modus si semper quadraret, et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL,inlatitudinem pedes cxx, expeditissimum esset eius ratiocinium. Sed quoniam diversae formae agrorum veniunt in disputa- tionem, cuiusque generis species subiciemus, quibus quasi formulis utemur.