Latin
5.1.7 to 5.1.8
Columella, Res Rustica 5.1.7-8
Not analysed yet
Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum. Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit: sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc multiplicatae pristinum nomen possident. Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter praefari oportuit. Nunc veniamus ad propositum. Iugeri partes non omnes posuimus,sed eas, quae cadunt in aestimationem facti operis. Nam minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur. Igitur (ut diximus) iugerum habet quadratorum pedum viginti octo milia et octingentos: qui pedes efficiunt scripula CCLXXXVIII.