Latin · ~5 min
5.10.16 to 5.10.20
Columella, Res Rustica 5.10.16-20
Not analysed yet
Mala Punica ne in arbore hient,remedio suntlapides tres, si, cum seres arborem, ad radicem ipsam collocaveris. At si iam arborem satam habueris, scillam secundum radicem arboris serito. Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto. Eodem modo servabuntur incorrupta etiam toto anno. Pyrum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad brumam supersint. Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in fissuram cuneum tedae pineae adicito, et ibi relinquito: deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito. Curandum est autem, ut quam generosis- simis pyris pomaria conseramus. Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba, hordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, Lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volaema, mulsa,praecocia, venerea, et quaedam alia, quorum enumeratio nunc longa est. Praeterea malorum genera exquirenda maxime Scaudiana,Matiana, orbiculata, Cestina, Pelusiana,Amerina, Syrica, melimela, Cydonia: quorum genera tria sunt, struthia,chrysomelina, mustea. Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Mala, sorba, pruna, post mediam hiemem usque in idus Feb. serito. Mororum ab idib. Feb. usque ad aequinoctium vernum satio est. Siliquam Graecam, quam quidam κεράτιον vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adicito, et ita librum arboris inolescere sinito.