Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 5
Columella, Res Rustica 5.5.1
Not analysed yet
Sed ut singula earum quae proposui vinearum genera persequar, praedictum ordinem repetam. Vitis quae sine adminiculo suis viribus consistit, solutiore terra, scrobe; densiore, sulco ponenda est. Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur. 5 Soli tamen ante bonitas exploranda est. Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est.