Latin · ~2 min
5.5.10 to 5.5.11
Columella, Res Rustica 5.5.10-11
Not analysed yet
singula aspiciant. . Sed haec bracchia non statim primo anno tam procera submittuntur, ne oneretur exilitas vitis; sed compluribus putationibus in praedictam mensuram educuntur. Deinde ex bracchiis quasi quaedam cornua prominentia relinqui oportet, atque ita totam vitem omni parte in orbem diffundi. Putationis autem ratio eadem est, quae in iugatis vitibus: uno tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur: pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt. In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum detrahitur, una aut altera tantummodo gemma relicta, quae ipsi trunco adhaeret.