Latin · ~5 min
5.5.5 to 5.5.8
Columella, Res Rustica 5.5.5-8
Not analysed yet
Quare utilius existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui. Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur semina. Ubi vero iam corroborata fuerint,nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventus Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet. De qualitate autem seminum inter auctores non convenit. Alii malleolo protinus conseri vineam melius existimant, alii viviradice: de qua re quid sentiam, iam superioribus professus sum. Et nunc tamen hoc adicio, esse quosdam agros, in quibus non aeque bene translata semina quam immota respon- deant: sed istud rarissime accidere. Notandum item diligenter explorandum esse,quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset. Depositam ergo stirpem, id est, malleolum vel vivi- radicem,formare sic convenit, ut vitis sine pedamine consistat. Hoc autem protinus effici non potest. Nam nisi adminiculum tenerae viti atque infirmae contribueris, prorepens pampinus terrae se applicabit. Itaque posito semini arundo adnectitur, quae velut infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola. Ea porro non debet esse sublimis: nam usque in sesqui-