# Res Rustica 5.6.2-4

Columella, Res Rustica, 5.6.2 to 5.6.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/res-rustica/5.6.2

Ulmorum duo esse genera convenit. Gallicum et vernaculum: illud Atinia, hoc nostras dicitur. Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus. Nam rariorem sine dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur, seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus. Itaque nemo iam serit ex samera, sed ex sobolibus. Est autem ulmus longe laetior et procerior, quam nostra,frondemque iucundiorem bubus praebet: qua cum assidue pecus paveris, et postea generis alterius frondem dare institueris, fastidium bubus afferes.Itaque si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus: si minus, dabimus operam, ut in ordinibus disponendis pari numero vernaculas et Atinias alter-nemus. Ita semper mixta fronde utemur, et quasi hoc condimento illectae pecudes fortius iusta cibariorum confident. Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde ulmus, post etiam fraxinus.

---

Columella, Res Rustica, ed. Harrison Boyd Ash, E.S. Forster, Edward H. Heffner, E. S. Forster. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0845/phi002/phi0845.phi002.perseus-lat3.xml.
