Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 6
Columella, Res Rustica 5.6.5
Not analysed yet
Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est. Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur. Ulmus, quod et vitem commodissime patitur, et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque generibus soli provenit, a plerisque praefertur. Itaque si arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus. Nam populi melius cacuminibus in arbusto protinus deponuntur.