# Res Rustica 5.7.1

Columella, Res Rustica, Book 5, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/res-rustica/5.7.1

Est et alterum genus arbusti Gallici, quod vocatur rumpotinum. Id desiderat arborem humilem nec frondosam. Cui rei maxime videtur esse idonea opulus1: ea est arbor como similis. Quin etiam cornus et carpinus et ornus non nunquam et salix a plerisque in hoc ipsum disponitur. Sed salix nisi aquosis locis, ubi aliae arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non est, quia vini saporem infestat. Potest etiam ulmus sic disponi, ut adhuc tenera decacuminetur, ne altitudinem quindecim pedum excedat.

---

Columella, Res Rustica, ed. Harrison Boyd Ash, E.S. Forster, Edward H. Heffner, E. S. Forster. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0845/phi002/phi0845.phi002.perseus-lat3.xml.
