Latin · ~5 min
5.9.12 to 5.9.15
Columella, Res Rustica 5.9.12-15
Not analysed yet
Cum subiectus ager consitus non est, arbor coliculum agit: cum seminibus repletur, fructum affert; ita sic divisum olivetum omnibus annis aequalem reditum adfert. Sed id minime bis anno arari debet: et bidentibus alte circumfodiri. Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices arborum penetret. Post aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in clivo sit, incilia excitentur, quae ad codicem deducant aquam. Omnis deinde soboles, quae ex imo stirpe nata est, quotannis extirpanda est, ac tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae. Atque eadem ratione stercorabitur olivetum, quam in secundo libro pro- posui, si tamen segetibus prospicietur. At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacientsingulis stercoris caprini sex librae, vel stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congiussufficient. Stercus autumno debet inici, ut permirtum hieme radices oleae calefaciat. Amurca minus valentibus infundenda est. Nam per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur. Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur. Quem nisi ferramento eam raseris,nec fructum nec laetam frondem olea inducet. Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum est: nam veteris proverbii meminisse convenit, eum qui aret olivetum, rogare fructum; qui stercoret, exorare; qui caedat, cogere. Quod tamen satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur.