Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 12
Columella, Res Rustica 6.12.4
Not analysed yet
Si genua intumuerint, calido aceto fovenda sunt, et Uni semen aut milium detritum conspersumque aqua mulsa imponendum: spongiae quoque ferventi aqua imbutae et expressae litaeque melle recte genibus applicantur, ac fasciis circumdantur. Quod si tumori subest aliquis humor, fermentum vel farina hordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta imponitur: et cum maturuit suppuratio, rescinditur ferro, eaque emissa, ut supra docuimus, linamentis curatur.