Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 13
Columella, Res Rustica 6.13.3
Not analysed yet
Quae quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab opere boves redierint adhuc aestu-antes anhelantesque, vino aspergantur, et offae adipis faucibus eorum inserantur. Quod si praedictum vitium inhaeserit, proderit decoquere laurum, et ea calda fovere terga, multoque oleo et vino confestim subigere, ac per omnes partes apprehendere et attrahere pellem. Idque optime fit sub dio, sole fervente. Quidam faeces vino et adipe commiscent, eoque medicamento post fomenta praedicta utuntur.